- INCLINATIO
- INCLINATIOsalutationis species apud Monachos, quae soli Abbati debatur. Ingulphus p. 886. de Priore, Et quia in medio Fratrum reutor est eorum, in honore, praeter inclinationes, omnis honor ei et reverentia exhibeatur. Quomodo autem illa fieri debeat, exponit Udalric. Consuetud. Cluniac. l. 3. c. 2. Quilibet Novitius est instruendus, ut regulariter sciat caput inclinare, scilicet non dorso arcuato, ut quibusdam negligentibus est familiare; sed ita, ut dorsum sit summissius quam lumbi et caput summissius quam dorsum: quam inclinationem nos per usum ante et retro appellamus, quia incipit contra Or. et finit contra Occid. apud C. du Fresne in Gloss. In eadem Communione, cum profertur Gloria Patri, caput detegere illudque inclinare, qui in Choro sunt, non vero erigere se, iubentur in Ep. Cerimoniali l. 2. c. 1. Idem observant, ad verba inter psallendum occurrentia, Sit nomen Domini benedictum --- sanctum et terribile --- Benedictum nomen Maiestatis --- Benedictus Dominus quottidie --- Benedicamus Patrem et Filium, cum Sancto Spiritu etc. Macri Fratres in Hierol. in voce Gloria. Vide quoque infra, Metania. Sed et cum fulgura conspicerent, vett. Christianos ad terram se inclinâsse, docet Cl. Suicer. in Thes. Eccl. in voce Α᾿ςρατή. Quia vero Inclinando corpus, minores apparemus, hinc verbo Decrescere, de hoc reverentiae signo loquens, eleganter usus est Tertullian. ut vidimus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.